ASPERGENDI

ASPERGENDI
ASPERGENDI
abluendique aqua ritusin Sacris olim Israelitatum frequens fuit: communisque prificationum ratio et quasi caput in balneis constitit, ut infra latius videbimus, ubi de Lotionibus. in veter. Testamento usitatis. Sed et Sanguinis aspersio, in consecratione Tabernaculi omniumque vasorum sacrorum, ut et in purificatione Leprosi, domus leprâ infectae, etc. sollennis fuit. Imo leprosum aquâ, sanguine, oleô, diversis vicibus aspersum fuisie, legimus. Levit. c. 14. Quae omnia sanguinem aspersioms, meliora loquentem prae Abelis sanguine, Hebr. c. 12. v. 24. et aspersionem sanguinis Iesu Christi, 1. Petr. c. 1. v. 2. Aquam item puram, et oleum gaudit, sanctificationem videl. a Spiritu Dei in cordibus nostris peragendam, Hebr. c. 10. v. 22. Psalmo 45. v. 8. et 1. Ioh. c. 2. v. 27. indigitârunt. Ab Hebraeis, ut multa alia, transiit mos (sed in superstitionem plane versus) ad Gentiles, in quorum ceremoniis haec erat una ex vulgatissimis, ut aquâ consecratâ a Sacerdote, reliqui homines ac sacrificiorum instrumenta aspergerentur. Unde hae veterum Auctorum annotationes proficiscuntur, ut in Dionysio halicarn. l. 7. Τὰ ἱερὰ καςθαρῷὕδατι περιαγνίξειν. Res sacrae aquâ purâ aspergantur. Et in Homero Il. α. v. 313.
--- - Λαοὺς δ᾿ Α᾿τρείδης ὐπολυμαίνεςθαι ἄνωγευ.
populos vero Atrides lustrari praecepit.
Virg. Aen l. 6. v. 229.
Idem ter socios purâ circumtulit undâ
Spargens rore levi, et ramô felicis olivae.
Lustravitque viros.
Instrumentum erat aspergillum, de quo infra; vas marmoreum, in quo aqua lustralis ad templorum portas, ingredientibus prostabat; locus ubi aqua circa Templum inclusa, Favissa dicebatur. Qui ingredientes aspergebat, Aedituus erat: a quo, cum miles Christianus, factus postea Imperat. Valentinianus, Iulianum Fortunae Templum intrantem sequens, asper sum se sensislet, pugms eum contudisse legitur apud Theodoretum l. 3. c. 16. Sed et Ovid. Fast. l. 2. v. 45. exclamat.
Ah nimium faciles, qui tristia crimina caedis
Flumineâ tolli posse putetis quâ, etc.
Hos postmodum imitati Hemerobaptistae sunt, qui quottidie, non tam purgandi corporis causâ, quam peccatis eluendis, se baptizabant: his verbis refutati ab Ephiphanio contra Hemerob. Haer. 4. Iud. Vanum et frrvolum est eorum studium. Neque enim Oreanus, neque omnia fluenta et maria, fluvitque perpetui ac fontes, universaque imbrifera natura, in unum congressa, peccata delere potest, quandoquidem non iuxta rationem, nec ex praecepto Dei, etc. Andreas Rivetus Summ. Controvers. Tractat. 2. Quaest. 17. De aspersione cinerum infra voce Cineres.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • LUSTRATIO — Graece Καθαρισμός, inter Initiorum cerimonias maxime necessarias habebatur olim, quam Orpheus ab Aegyptiis acceptam Graecis tradidisse legitur, apud Diod. Sic. l. 4. regnante Athenis Pandione, Cecropis filio, in Epochis Marmor. postquam Sacra… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AQUA Aspersionis seu Benedicta — divinitus instituta, regenerationis nostrae Sacramentum est: de qua Basilius de Spirit. Sanct. c. 27. Consecramus autem aquam Baptismatis. Vide quoque Cyrillum Hierosolym. Catoch. 3. etc. praeter hanc alia est in Communione Romana cuius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BAPTISMUS Judaeorum — deuplex erat: alter pollntorum Gap desc: Hebrew: qui antequam Sacrorum participes redderentur, lotionibus quibusdam ac piamentis uti debebant; alter Proselytorum, Gap desc: Hebrew, per quem alienigenae in Iudaeorum Rem publ. ac Religionem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FASCICULUS Hyssopi — Hebr. Gap desc: Hebrew, quâ aspergantur aedium postes, et superliminaria, in Agni sanguine tingi iubetur, Exod. c. 12. v. 22. Sic Levit. c. 14. v. 6. et 9. ex cedro, coccino et hyssopo fasciculus seu aspergillum fieri mandatur, quo in aquam et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • POSTIS — Graece Παραςτὰς, a positu nomen habet, Hunc in ostio Templi, dedicaturum, dum verba praeibat, manu tenuisse, illique eam sic imposuisse ut tum certo indicaret aedem sic usibus sacris addicendam, tum in eosdem, ex auctoritate publica, dedicaret,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SUPELLECTILE (a) — a SUPELLECTILE nomen ministerii apud Romanos, tum urbani tum castrensis. Ut de urbana enim supellectile nil dicam, de quâ abunde supra, ubi de Ancillis, Servisque: in veterib. Inscriptionibus Augusti Libertus quidam memoratur, a Supellectile… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • THESAURUS Orchivus — in versu Naevii, Itaque postquam Orchivo traditus thesauro etc. monumentum est, seu sepulchrum hypogeum. Nempe Thesauri Templorum dicebantur, in quibus res sacrae vetustate collapsae reponebantur, erantque, in area Templi, structurâ et fornice… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”